Psalmus II
Antiphona. Regnum eius regnum sempi-térnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).
1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
2. Astitérunt reges terra, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
3. «Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».
4. Qui hábitat in cælis, irridébit eos, Dóminus subsannábit eos.
5. Tune loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:
6. «Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».
7. Pradicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terra.
9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas figuli confrínges eos».
10. Et nunc, reges, intellégite, erudímini, qui iudicátis terram.
11. Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.
12. Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.
13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
14. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sácula sæculórum. Amen.
Antíphona. Regnum eius regnum sempi-térnum est, et omnes reges sérvient ei et
obœdient. (T. P. Allelúia).
V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Sacerdotes addunt:
V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORÉMUS
Omnipotens sempitérne Deus, qui in dilécto Filio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cuncta familia géntium, peccáti vúlnere disgregáta, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

